monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 10
Ad Galatas quoque testimonium Apostoli proponentes: 'Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro' , huiuscemodi sensum intulimus . 'Opera legis et nuptiae sunt. Unde et maledicuntur in ea, quae non habent filios: quae si conceduntur etiam in Evangelio, aliud tamen est indulgentiam infirmitati tribuere, aliud est virtutibus praemia polliceri.' Ecce perspicue nuptias diximus concedi in Evangelio: sed tamen easdem in suo officio permanentes, praemia castitatis capere non posse. Quod si indigne accipiunt mariti, non mihi irascantur, sed Scripturis sanctis: imo Episcopis, et Presbyteris, et Diaconis, et universo choro Sacerdotali et Levitico, qui se noverunt hostias offerre non posse, si operi serviant coniugali. Sed et in eo loco ubi de Apocalypsi testimonium posuimus , nonne manifestum est, quid de virginibus et viduis et coniugibus senserimus? 'Hi sunt qui cantant canticum novum, quod nemo potest cantare, nisi qui virgo est. Hi sunt primitiae Dei et Agni, et sine macula . Si virgines primitiae Dei sunt, ergo viduae, et in matrimonio continentes, erunt post primitias, hoc est, in secundo et tertio gradu. In secundo et tertio gradu viduas ponimus et maritatas: et haeretico furore dicimur damnare nuptias?'